- ACACIA
- I.ACACIAGraece Α᾿κακία, Innocentia est, apud Tertullian.de cultu femin. c. 6. Vide Cl. Suicerum Thesauro Ecclas. in Α᾿κακία, et Α῎κακος, ubi modo animum omnis doli expertem, quo sensu, ipse Dominus noster Α῞κακτος appellatur Hebr. c. 7. v. 26. modo integrum vitze, quo Α῎κακοι vocantur pii, Psalm. c. 24. v. 2. modo rudem, ad intelligendum, tardum simplicemque quo Α᾿κάκους; quorum mentio Rom. c. 16. v. 18. ἁπλουςέρους interpretantur Veteres, vocibus his apud Sacros et Eccl. Scriptores denotari docet. Sumpta dein vox pro involucro pergameno, quodlocô sceptri olim ferebat Byzantinus Imperat. ad instar antiqui codicis, pulvere fartum, in mortalitatis, quam cum coeteris communem haberet, memoriam: idque quoties sollenniter et imperialiter indutus prodiret. Dictum autem sic sceptrum illud, quod mortis recordatio innocentiam hominis quam maxime conservet. Dominic Macer Hierolex. Car. du Fresne ait, fuisse saccum ex panno purpurco confectum, codici similem, terrâ vel arenâ plenum, cuius arcanum sic prodi a Codino, ubi de Imperatore: Crucem in dextra semper portat, in sinistra vero pannum sericum codici similem, ligatum mantili, habetque intu terram vel arenam, et vocatur Acacia: quasi dicat illud, Imperatorem humilem esse ut mortalem, neque propier Imperii fastigium efferri, neque se tumidum iactare debere. Quam eandem significationem Acaciae adscribit Simcon Tessalonicensis, qui, quod γῶμκ Codinus, terram vel arenam; χῶν, pulverem vocat. Hocce sane schemate Acacia depingitur in Michaelis Palaeologi Imperat. effigie, quam Car. du fresne exhibet Disscrtat, de inferioris aevi Nuntismat. licet in aliis Theodori Lascaris iunior, eiusdem. Michaelis et Andronici senior. imaginibus, quas ex Codice Augustanô Historiae Georgii Pachymeris delineari curavit Hieron. Wolphius, voluminis speciem praererat. Uti ergo, quod Consules et Imperatores primi in nummis, dextrâ interdum, quandoque sinistrâ, chartaceô volumini simile gestant, mappa videtur fuisse; vel etiam codicilli Consulates, seu Magistratuum omnium insigne: Sic aliud longe fuit in extremâ Graeciâ, Acacia nempe; de qua dictum etc. Vide quoque infra in vocibus, Mappa, item Volumen.II.ACACIAGraece Α᾿κακία, arbor quibusdam, quae proprie et absolute Dioscoridi Α᾿ιγυπτιακὴ ἄκανςθα, Aegyptia Spina, e cuius siliquis, folus et fructu sucus multiplicis olim usus, in Medicinâ, hodie in totum ignotus est. Proprie ipse sucus seu ἐγχύλισμα Spinae Aegyptiae, cuius usu deperditô sucus prunorum successit: Unde est, quod Acaciam infimae Graeciae Medici sucum prunorum interpretantur. Vide de hac arbore, e qua 18. remedia petita olim et succo eius, late disserentem Salmas. ad Solin. p. 539. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.